Benedictus Dominus Deus Israel
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae,
et erexit cornu salutis nobis,
in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium, qui oderunt nos.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris,
et memorari testamenti sui sancti,
iusiurandum, quod iuravit ad Abraham,
patrem nostrum,
daturum se nobis,
ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi,
in sanctitate et iustitia, coram ipso,
omnibus diebus nostris.
Et tu, puer,
propheta Altissimi vocaberis,
quia praeibis ante faciem Domini,
parare vias eius,
ad dandam scientiam salutis plebi eius,
in remissionem peccatorum eorum,
per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
illuminare his,
qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
et dirigere pedes nostros
in viam pacis.
Gloria Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio,
et nunc et semper. Amen.